- GETA
- I.GETACaesar, fil. Sept. Seu. Imp. a fratre Caracalla ex priore coniuge nato, in sinu matris Iuliae occisus, dein in Deorum numerum relatus, addito scommate, Sie divus modo non sit vivus, A. C. 212. Eius num mi, in cuius altera parte Cupido, inversam tenens facem, cum voce ΞΙΚΓωΝΙωΝ, quod Sicyone cusus; Alteriusque, in cuius ad versa facie Aesculapius et filia eius Hygieia, manu serpentem gerens, cum literis ΠΕΠΓΑΜΗΝΘΝ, quod Pergami, ubi aedem habuit Aesculapius, meminit Iac. Spon. Itin. Part. 3. p. 183. et 185.II.GETACos. Collega Plautiani A. U. C. 955. cum fratre Caracalla, a patre Severo, Caesar factus, hoc mortuo, in sinu matris, a fratre occisus est. Spartian. in Seu. et Caracalla vide supra.III.GETAsimulavit se Scribonianum Camerinum, Neronianorum temporum metu, in Histria occultatum. Igitur tam vulgo, quam militibus assumptis, turbare cogitavit. Ad Vitellium pertractus et a Domino agnitus, supplicium in servilem morem luit. Tac. Hist. l. 2. c. 72.IV.GETAvide Daae, it. Geada.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.